nutriunt umore.quare age huc aditum ferensperge linquere Thespiaerupis Aonios specus,nympha quos super irrigatfrigerans Aganippe,ac domum dominam vocaconiugis cupidam novi,mentem amore revinciensut tenax hedera huc et hucarborem implicat errans.vosque item simul, integraevirgines, quibus advenitpar dies, agite in modumdicite, “o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.”ut libentius, audiensse citarier ad suummunus, huc aditum feratdux bonae Veneris, boniconiugator amoris.quis deus magis anxiisest petendus amantibus?quem colent homines magiscaelitum? o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.te suis tremulus parensinvocat, tibi virgineszonula solvunt sinus,te timens cupida novuscaptat aure maritus.tu fero iuveni in manusfloridam ipse puellulamdedis a gremio suaematris, o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.nil potest sine te Venusfama quod bona comprobetcommodi capere: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?nulla quit sine te domusliberos dare, nec parensstirpe nitier: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?quae tuis careat sacrisnon queat dare praesidesterra finibus: at queatte volente. quis huic deocompararier ausit?claustra pandite ianuae,virgo adest. viden ut facessplendidas quatiunt comas?------tardet ingenuus pudor:quem tamen magis audiensflet quod ire necesse est.flere desine. Non tibi, Au-runculeia, periculum estne qua femina pulchriorclarum ab Oceano diemviderit venientem.talis in vario soletdivitis domini hortulostare flos hyacinthinus.sed moraris, abit dies:prodeas, nova nupta.prodeas, nova nupta, siiam videtur, et audiasnostra verba. vide ut facesaureas quatiunt comas:prodeas, nova nupta.non tuus levis in maladeditus vir adulteraprobra turpia persequensa tuis teneris voletsecubare papillis,lenta quin velut adsitasvitis implicat arbores,implicabitur in tuumcomplexum. Sed abit dies:prodeas, nova nupta.o cubile quod omnibus---candido pede lecti,quae tuo veniunt ero,quanta gaudia, quac vaganocte, quae medio diegaudeat! sed abit dies:Prodeas, nova nupta.tollite, o pueri, faces:flammeum video venire.ite, concinite in modum“o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.”ne diu taceat procax