matris e gremio suaeporrigens teneras manusdulce rideat ad patremsemihiante labello.sit suo similis patriManlio et facile insciisnoscitetur ab omnibuset pudicitiam suaematris indicet ore.talis illius a bonamatre laus genus adprobetqualis unica ab optimamatre Telemacho manetfama Penelopeo.claudite ostia, virgines:lusimus satis. at, boniconiuges, bene vivite etmunere adsiduo valentemexercete iuventam.Vesper adest: iuvenes, consurgite: vesper Olympoexspectata diu vix tandem lumina tollit.surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra:nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?non temere exsiluere; canent quod vincere par est.Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.non facilis nobis, aequales, palma parata est:adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.nec mirum, penitus quae tota mente laborant.nos alio mentes, alio divisimus aures:iure igitur vincemur; amat victoria curam.quare nunc animos saltem convertite vestros:dicere iam incipient, iam respondere decebit.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?qui natam possis complexu avellere matris,complexu matris retinentem avellere natamet iuveni ardenti castam donare puellam.quid faciunt hostes capta crudelius urbe?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?qui desponsa tua firmes conubia flammma,quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.quid datur a divis felici optatius hora?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam---namque tuo adventu vigilat custodia semper.nocte latent fures, quos idem saepe revertens,Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.at libet innuptis ficto te carpere questu.quid tum, si carpunt tacita quem mente requirunt?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,ignotus pecori, nullo convulsus aratro,quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,multi illum pueri, multae optavere puellae;idem cum tenui carptus defloruit ungui,nulli illum pueri, nullae optavere puellae:sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;cum castum amisit polluto corpore florem,nec pueris iucunda manet nec cara puellis.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvonunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam,sed tenerum prono deflectens pondere corpusiam iam contingit summum radice flagellum,