flammeum video venire.ite, concinite in modum“o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.”ne diu taceat procaxfescennina iocatio,nec nuces pueris negetdesertum domini audiensconcubinus amorem.da nuces pueris, inersconcubine: satis diulusisti nucibus: libetiam servire Talasio.concubine, nuces da.sordebant tibi vilicae,concubine, hodie atque heri:nunc tuum cinerariustondet os. miser ah miserconcubine, nuces da.diceris male te a tuisunguentate glabris mariteabstinere: sed abstine.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.scimus haec tibi quae licentsola cognita: sed maritoista non eadem licent.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.nupta, tu quoque quae tuusvir petet cave ne neges,ne petitum aliunde eat.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.en tibi domus ut potenset beata viri tui:quae tibi sine serviat(o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee).usque dum tremulum movenscana tempus anilitasomnia omnibus adnuit.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.transfer omine cum bonolimen aureolos pedes,rasilemque subi forem.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.adspice unus ut accubansvir tuus Tyrio in torototus immineat tibi.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.illi non minus ac tibipectore uritur intimoflamma, sed penite magiso Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.mitte bracchiolum teres,praetextate, puellulae:iam cubile adeat viri.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.o bonae senibus viriscognitae bene feminae,conlocate puellulam.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.iam licet venias, marite:uxor in thalamo tibi estore floridulo nitensalba parthenice velutluteumve papaver.at, marite, (ita me iuventcaelites) nihilo minuspulcher es, neque te Venusneglegit. sed abit dies:perge, ne remorare.non diu remoratus es,iam venis. bona te Venusiuverit, quoniam palamquod cupis cupis et bonumnon abscondis amorem.ille pulveris Africisiderumque micantiumsubducat numerum prius,qui vestri numerare vultmulta milia ludi.ludite ut libet, et breviliberos date. non decettam vetus sine liberisnomen esse, sed indidemsemper ingenerari.Torquatus volo parvulusmatris e gremio suaeporrigens teneras manusdulce rideat ad patremsemihiante labello.sit suo similis patriManlio et facile insciisnoscitetur ab omnibuset pudicitiam suaematris indicet ore.talis illius a bonamatre laus genus adprobetqualis unica ab optimamatre Telemacho manetfama Penelopeo.claudite ostia, virgines:lusimus satis. at, boniconiuges, bene vivite etmunere adsiduo valentemexercete iuventam.Vesper adest: iuvenes, consurgite: vesper Olympoexspectata diu vix tandem lumina tollit.surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra:nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?non temere exsiluere; canent quod vincere par est.Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.non facilis nobis, aequales, palma parata est:adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.nec mirum, penitus quae tota mente laborant.nos alio mentes, alio divisimus aures:iure igitur vincemur; amat victoria curam.quare nunc animos saltem convertite vestros:dicere iam incipient, iam respondere decebit.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?qui natam possis complexu avellere matris,complexu matris retinentem avellere natamet iuveni ardenti castam donare puellam.quid faciunt hostes capta crudelius urbe?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?