- atque illinc abii tuo lepore
- incensus, Licini, facetiisque,
- ut nec me miserum cibus iuvaret,
- nec somnus tegeret quiete ocellos,
- sed toto indomitus furore lecto
- versarer cupiens videre lucem,
- ut tecum loquerer simulque ut essem.
- at defessa labore membra postquam
- semimortua lectulo iacebant,
- hoc, iucunde, tibi poema feci,
- ex quo perspiceres meum dolorem.
- nunc audax cave sis, precesque nostras,
- oramus, cave despuas, ocelle,
- ne poenas Nemesis reposcat a te.
- est vehemens dea: laedere hanc caveto.
Ille mi par esse deo videtur,ille, si fas est, superare divosqui sedens adversus identidem tespectat et auditdulce ridentem, misero quod omniseripit sensus mihi: nam simul te,Lesbia, adspexi, nihil est super mi---lingua sed torpet, tenuis sub artusflamma demanat, sonitu suoptetintinant aures, gemina tegunturlumina nocte.otium, Catulle, tibi molestum est:otio exsultas nimiumque gestis.otium et reges prius et beatasperdidit urbes.- Quid est, Catulle? quid moraris emori?
- sella in curuli struma Nonius sedet,
- per consulatum perierat Vatinius:
- quid est, Catulle? quid moraris emori?
- Risi nescio quem modo e corona,
- qui, cum mirifice Vatiniana
- meus crimina Calvus explicasset,
- admirans ait haec manusque tollens
- “di magni, salaputium disertum!”
- Othonis caput oppido est pusillum,
- ---et eri rustica semilauta crura,
- subtile et leve peditum Libonis,
- ---si non omnia, displicere vellem
- tibi et Fuficio, seni recocto
- ---irascere iterum meis iambis
- immerentibus, unice imperator.
- Oramus, si forte non molestum est,
- demonstres ubi sint tuae tenebrae.
- te campo quaesivimus minore,
- te in circo, te in omnibus libellis,
- te in templo summi Iovis sacrato.
- in Magni simul ambulatione
- femellas omnes, amice, prendi,
- quas vultu vidi tamen serenas.
- † A velte sic ipse flagitabam:
- “camerium mihi, pessimae puellae!”
- quaedam inquit nudum † reduc †
- “en hic in roseis latet papillis.”
- sed te iam ferre Herculi labos est:
- tanto ten fastu negas, amice?
- dic nobis ubi sis futurus, ede
- audacter, committe, crede luci.
- nunc te lacteolae tenent puellae?
- si linguam clauso tenes in ore,
- fructus proicies amoris omnes:
- verbosa gaudet Venus loquella.
- vel vi vis, licet obseres palatum,
- dum veri sis particeps amoris.
- O rem ridiculam, Cato, et iocosam
- dignamque auribus et tuo cachinno.
- ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
- res est ridicula et nimis iocosa.
- deprendi modo pupulum puellae
- trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
- pro telo rigida mea cecidi.
- Pulchre convenit improbis cinaedis,
- Mamurrae pathicoque Caesarique.
- nec mirum: maculae pares utrisque,
- urbana altera et illa Formiana,
- impressae resident nec eluentur:
- morbosi pariter gemelli utrique,
- uno in lecticulo erudituli ambo,
- non hic quam ille magis vorax adulter,
- rivales socii puellularum:
- pulchre convenit improbis cinaedis.
- Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
- illa Lesbia, quam Catullus unam
- plus quam se atque suos amavit omnes,
- nunc in quadriviis et angiportis
- glubit magnanimi Remi nepotes.
- Non custos si fingar ille Cretum,
- non si Pegaseo ferar volatu,
- non Ladas ego pinnipesve Perseus,
- non Rhesi niveae citaeque bigae:
- adde huc plumipedes volatilesque,
- ventorumque simul require cursum,
- quos vinctos, Cameri, mihi dicares:
- defessus tamen omnibus medullis
- et multis langoribus peresus
- essem te mihi, amice, quaeritando.
- Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
- uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
- vidistis ipso rapere de rogo cenam,
- cum devolutum ex igne prosequens panem
- ab semiraso tunderetur ustore.
- Num te leaena montibus Libystinis
- aut Scylla latrans infima inguinum parte
- tam mente dura procreavit ac taetra,
- ut supplicis vocem in novissimo casu
- contemptam haberes, ah nimis fero corde?
Collis o Heliconiicultor, Uraniae genus,qui rapis teneram ad virumvirginem, o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee,cinge tempora floribussuave olentis amaraci,flammeum cape, laetus huc,huc veni niveo gerensluteum pede soccum,excitusque hilari dienuptialia concinensvoce carmina tinnulapelle humum pedibus, manupineam quate taedam.namque Vinia Manilo,qualis Idalium colensvenit ad Phrygium Venusiudicem, bona cum bonanubet alite virgo,floridis velut enitensmyrtus Asia ramulis,quos hamadryades deaeludicrum sibi rosidonutriunt umore.quare age huc aditum ferensperge linquere Thespiaerupis Aonios specus,nympha quos super irrigatfrigerans Aganippe,ac domum dominam vocaconiugis cupidam novi,mentem amore revinciensut tenax hedera huc et hucarborem implicat errans.vosque item simul, integraevirgines, quibus advenitpar dies, agite in modumdicite, “o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.”ut libentius, audiensse citarier ad suummunus, huc aditum feratdux bonae Veneris, boniconiugator amoris.quis deus magis anxiisest petendus amantibus?quem colent homines magiscaelitum? o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.te suis tremulus parensinvocat, tibi virgineszonula solvunt sinus,te timens cupida novuscaptat aure maritus.tu fero iuveni in manusfloridam ipse puellulamdedis a gremio suaematris, o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.nil potest sine te Venusfama quod bona comprobetcommodi capere: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?nulla quit sine te domusliberos dare, nec parensstirpe nitier: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?quae tuis careat sacrisnon queat dare praesidesterra finibus: at queatte volente. quis huic deocompararier ausit?claustra pandite ianuae,virgo adest. viden ut facessplendidas quatiunt comas?------tardet ingenuus pudor:quem tamen magis audiensflet quod ire necesse est.flere desine. Non tibi, Au-runculeia, periculum estne qua femina pulchriorclarum ab Oceano diemviderit venientem.talis in vario soletdivitis domini hortulostare flos hyacinthinus.sed moraris, abit dies:prodeas, nova nupta.prodeas, nova nupta, siiam videtur, et audiasnostra verba. vide ut facesaureas quatiunt comas:prodeas, nova nupta.non tuus levis in maladeditus vir adulteraprobra turpia persequensa tuis teneris voletsecubare papillis,lenta quin velut adsitasvitis implicat arbores,implicabitur in tuumcomplexum. Sed abit dies:prodeas, nova nupta.o cubile quod omnibus---candido pede lecti,quae tuo veniunt ero,quanta gaudia, quac vaganocte, quae medio diegaudeat! sed abit dies:Prodeas, nova nupta.tollite, o pueri, faces:flammeum video venire.ite, concinite in modum“o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.”ne diu taceat procaxfescennina iocatio,nec nuces pueris negetdesertum domini audiensconcubinus amorem.da nuces pueris, inersconcubine: satis diulusisti nucibus: libetiam servire Talasio.concubine, nuces da.sordebant tibi vilicae,concubine, hodie atque heri:nunc tuum cinerariustondet os. miser ah miserconcubine, nuces da.diceris male te a tuisunguentate glabris mariteabstinere: sed abstine.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.scimus haec tibi quae licentsola cognita: sed maritoista non eadem licent.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.nupta, tu quoque quae tuusvir petet cave ne neges,ne petitum aliunde eat.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.en tibi domus ut potenset beata viri tui:quae tibi sine serviat(o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee).usque dum tremulum movenscana tempus anilitasomnia omnibus adnuit.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.transfer omine cum bonolimen aureolos pedes,rasilemque subi forem.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.adspice unus ut accubans