Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- dein mille altera, dein secunda centum,
- deinde usque altera mille, deinde centum,
- dein, cum milia multa fecerimus,
- conturbabimus illa, ne sciamus,
- aut ne quis malus invidere possit,
- cum tantum sciat esse basiorum.
- Flavi, delicias tuas Catullo,
- ni sint inlepidae atque inelegantes,
- velles dicere, nec tacere posses.
- verum nescio quid febriculosi
- scorti diligis: hoc pudet fateri.
- nam te non viduas iacere noctes
- nequiquam tacitum cubile clamat
- sertis ac Syrio fragrans olivo,
- pulvinusque peraeque et hic et ille
- attritus, tremulique quassa lecti
- argutatio inambulatioque.
- nam nil stupra valet, nihil, tacere.
- cur? non tam latera ecfututa pandas,
- ni tu quid facias ineptiarum.
- quare, quidquid habes boni malique,
- dic nobis: volo te ac tuos amores
- ad caelum lepido vocare versu.
- Quaeris quot mihi basiationes
- tuae, Lesbia, sint satis superque.
- quam magnus numerus Libyssae harenae
- laserpiciferis iacet Cyrenis,
- oraclum Iovis inter aestuosi
- et Batti veteris sacrum sepulcrum,
- aut quam sidera multa, cum tacet nox,
- furtivos hominum vident amores,
- tam te basia multa basiare
- vesano satis et super Catullo est,
- quae nec pernumerare curiosi
- possint nec mala fascinare lingua.
- Miser Catulle, desinas ineptire,
- et quod vides perisse perditum ducas.
- fulsere quondam candidi tibi soles,
- cum ventitabas quo puella ducebat
- amata nobis quantum amabitur nulla.
- ibi illa multa tum iocosa fiebant,
- quae tu volebas nec puella nolebat.
- fulsere vere candidi tibi soles.
- nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
- nec quae fugit sectare, nec miser vive,
- sed obstinata mente perfer, obdura.
- vale, puella! iam Catullus obdurat,
- nec te requiret nec rogabit invitam:
- at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
- scelesta, vae te! quae tibi manet vita!
- quis nunc te adibit? cui videberis bella?
- quem nunc amabis? cuius esse diceris?
- quem basiabis? cui labella mordebis?
- at tu, Catulle, destinatus obdura.
- Verani, omnibus e meis amicis
- antistans mihi milibus trecentis,