Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- diversae variae viae reportant.
- Porci et Socration, duae sinistrae
- Pisonis, scabies famesque mundi,
- vos Veraniolo meo et Fabullo
- verpus praeposuit Priapus ille?
- vos convivia lauta sumptuose
- de die facitis? mei sodales
- quaerunt in trivio vocationes?
- Mellitos oculos tuos, Iuventi,
- siquis me sinat usque basiare,
- usque ad milia basiem trecenta,
- nec unquam videar satur futurus,
- non si densior aridis aristis
- sit nostrae seges osculationis.
- Disertissime Romuli nepotum,
- quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
- quotque post aliis erunt in annis,
- gratias tibi maximas Catullus
- agit pessimus omnium poeta,
- tanto pessimus omnium poeta
- quanto tu optimus omnium patronus.
- Hesterno, Licini, die otiosi
- multum lusimus in meis tabellis,
- ut convenerat esse delicatos.
- scribens versiculos uterque nostrum
- ludebat numero modo hoc modo illoc,
- reddens mutua per iocum atque vinum.
- atque illinc abii tuo lepore
- incensus, Licini, facetiisque,
- ut nec me miserum cibus iuvaret,
- nec somnus tegeret quiete ocellos,
- sed toto indomitus furore lecto
- versarer cupiens videre lucem,
- ut tecum loquerer simulque ut essem.
- at defessa labore membra postquam
- semimortua lectulo iacebant,
- hoc, iucunde, tibi poema feci,
- ex quo perspiceres meum dolorem.
- nunc audax cave sis, precesque nostras,
- oramus, cave despuas, ocelle,
- ne poenas Nemesis reposcat a te.
- est vehemens dea: laedere hanc caveto.
- Quid est, Catulle? quid moraris emori?
- sella in curuli struma Nonius sedet,
- per consulatum perierat Vatinius:
- quid est, Catulle? quid moraris emori?
- Risi nescio quem modo e corona,
- qui, cum mirifice Vatiniana
- meus crimina Calvus explicasset,
- admirans ait haec manusque tollens
- “di magni, salaputium disertum!”
- Othonis caput oppido est pusillum,
- ---et eri rustica semilauta crura,
- subtile et leve peditum Libonis,
- ---si non omnia, displicere vellem
- tibi et Fuficio, seni recocto
- ---irascere iterum meis iambis
- immerentibus, unice imperator.
- Oramus, si forte non molestum est,
- demonstres ubi sint tuae tenebrae.
- te campo quaesivimus minore,
- te in circo, te in omnibus libellis,
- te in templo summi Iovis sacrato.