Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
  2. nam, Sestianus dum volo esse conviva,
  3. orationem in Antium petitorem
  4. plenam veneni et pestilentiae legi.
  5. hic me gravido frigida et frequens tussis
  6. quassavit usque dum in tuum sinum fugi
  7. et me recuravi otioque et urtica.
  8. quare refectus maximas tibi grates
  9. ago, meum quod non es ulta peccatum.
  10. nec deprecor iam, si nefaria scripta
  11. Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
  12. non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
  13. qui tunc vocat me cum malum librum 1egi.
  1. Acmen Septimius suos amores
  2. tenens in gremio “mea,” inquit, “Acme,
  3. ni te perdite amo atque amare porro
  4. omnes sum adsidue paratus annos
  5. quantum qui pote plurimum perire,
  6. solus in Libya Indiaque tosta
  7. caesio veniam obvius leoni.”
  8. hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
  9. dextra sternuit adprobationem.