Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. persequamur eam, et reflagitemus.
  2. quae sit quaeritis? illa quam videtis
  3. turpe incedere, mimice ac moleste
  4. ridentem catuli ore Gallicani.
  5. circumsistite eam, et reflagitate:
  6. “moecha putida, redde codicillos,
  7. redde, putida moecha, codicillos.”
  8. non assis facis? o lutum, lupanar,
  9. aut si perditius potes quid esse.
  10. sed non est tamen hoc satis putandum.
  11. quod si non aliud potest, ruborem
  12. ferreo canis exprimamus ore.