Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. pugillaria, si pati potestis.
  2. persequamur eam, et reflagitemus.
  3. quae sit quaeritis? illa quam videtis
  4. turpe incedere, mimice ac moleste
  5. ridentem catuli ore Gallicani.
  6. circumsistite eam, et reflagitate:
  7. “moecha putida, redde codicillos,
  8. redde, putida moecha, codicillos.”
  9. non assis facis? o lutum, lupanar,
  10. aut si perditius potes quid esse.
  11. sed non est tamen hoc satis putandum.
  12. quod si non aliud potest, ruborem
  13. ferreo canis exprimamus ore.
  14. conclamate iterum altiore voce
  15. “moecha putida, redde codicillos,
  16. redde, putida moecha, codicillos.”
  17. sed nil proficimus, nihil movetur.
  18. mutanda est ratio modusque nobis,
  19. si quid proficere amplius potestis,
  20. “pudica et proba, redde codicillos.”
  1. Salve, nec minimo puella naso
  2. nec bello pede nec nigris ocellis
  3. nec longis digitis nec ore sicco
  4. nec sane nimis elegante lingua,
  5. decoctoris amica Formiani.
  6. ten provincia narrat esse bellam?
  7. tecum Lesbia nostra comparatur?
  8. o saeclum insapiens et infacetum!
  1. O funde noster seu Sabine seu Tiburs
  2. (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est
  3. cordi Catullum laedere: at quibus cordi est
  4. quovis Sabinum pignore esse contendunt),
  5. sed seu Sabine sive verius Tiburs,