Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- decoctoris amica Formiani.
- propinqui, quibus est puella curae,
- amicos medicosque convocate:
- non est sana puella, nec rogare
- qualis sit solet aes imaginosum.
- Adeste, hendecasyllabi, quot estis
- omnes undique, quotquot estis omnes.
- iocum me putat esse moecha turpis
- et negat mihi vestra reddituram
- pugillaria, si pati potestis.
- persequamur eam, et reflagitemus.
- quae sit quaeritis? illa quam videtis
- turpe incedere, mimice ac moleste
- ridentem catuli ore Gallicani.
- circumsistite eam, et reflagitate:
- “moecha putida, redde codicillos,
- redde, putida moecha, codicillos.”
- non assis facis? o lutum, lupanar,
- aut si perditius potes quid esse.
- sed non est tamen hoc satis putandum.
- quod si non aliud potest, ruborem
- ferreo canis exprimamus ore.
- conclamate iterum altiore voce
- “moecha putida, redde codicillos,
- redde, putida moecha, codicillos.”
- sed nil proficimus, nihil movetur.
- mutanda est ratio modusque nobis,
- si quid proficere amplius potestis,
- “pudica et proba, redde codicillos.”
- Salve, nec minimo puella naso
- nec bello pede nec nigris ocellis
- nec longis digitis nec ore sicco
- nec sane nimis elegante lingua,
- decoctoris amica Formiani.
- ten provincia narrat esse bellam?
- tecum Lesbia nostra comparatur?
- o saeclum insapiens et infacetum!
- O funde noster seu Sabine seu Tiburs
- (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est
- cordi Catullum laedere: at quibus cordi est
- quovis Sabinum pignore esse contendunt),
- sed seu Sabine sive verius Tiburs,
- fui libenter in tua suburbana
- villa malamque pectore expuli tussim,
- non immerenti quam mihi meus venter,
- dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
- nam, Sestianus dum volo esse conviva,
- orationem in Antium petitorem
- plenam veneni et pestilentiae legi.
- hic me gravido frigida et frequens tussis
- quassavit usque dum in tuum sinum fugi
- et me recuravi otioque et urtica.
- quare refectus maximas tibi grates
- ago, meum quod non es ulta peccatum.
- nec deprecor iam, si nefaria scripta
- Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
- non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
- qui tunc vocat me cum malum librum 1egi.
- Acmen Septimius suos amores
- tenens in gremio “mea,” inquit, “Acme,
- ni te perdite amo atque amare porro
- omnes sum adsidue paratus annos
- quantum qui pote plurimum perire,
- solus in Libya Indiaque tosta
- caesio veniam obvius leoni.”
- hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
- dextra sternuit adprobationem.
- at Acme leviter caput reflectens
- et dulcis pueri ebrios ocellos
- illo purpureo ore saviata
- “sic,” inquit, “mea vita, Septimille,
- huic uni domino usque serviamus,
- ut multo mihi maior acriorque
- ignis mollibus ardet in medullis.”
- hoc ut dixit, Arnor, sinistra ut ante,
- dextra sternuit adprobationem.
- nunc ab auspicio bono profecti
- mutuis animis amant amantur.
- unam Septimius misellus Acmen
- mavult quam Syrias Britanniasque:
- uno in Septimio fidelis Acme
- facit delicias libidinesque.
- quis ullos homines beatiores
- vidit, quis Venerem auspicatiorem?
- Iam ver egelidos refert tepores,
- iam caeli furor aequinoctialis
- iucundis Zephyri silescit auris.
- linquantur Phrygii, Catulle, campi
- Nicaeaeque ager uber aestuosae:
- ad claras Asiae volemus urbes.
- iam mens praetrepidans avet vagari,
- iam laeti studio pedes vigescunt.
- o dulces comitum valete coetus,
- longe quos simul a domo profectos
- diversae variae viae reportant.
- Porci et Socration, duae sinistrae
- Pisonis, scabies famesque mundi,
- vos Veraniolo meo et Fabullo
- verpus praeposuit Priapus ille?
- vos convivia lauta sumptuose
- de die facitis? mei sodales
- quaerunt in trivio vocationes?
- Mellitos oculos tuos, Iuventi,
- siquis me sinat usque basiare,
- usque ad milia basiem trecenta,
- nec unquam videar satur futurus,
- non si densior aridis aristis
- sit nostrae seges osculationis.
- Disertissime Romuli nepotum,
- quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
- quotque post aliis erunt in annis,
- gratias tibi maximas Catullus
- agit pessimus omnium poeta,
- tanto pessimus omnium poeta
- quanto tu optimus omnium patronus.
- Hesterno, Licini, die otiosi
- multum lusimus in meis tabellis,
- ut convenerat esse delicatos.
- scribens versiculos uterque nostrum
- ludebat numero modo hoc modo illoc,
- reddens mutua per iocum atque vinum.
- atque illinc abii tuo lepore
- incensus, Licini, facetiisque,
- ut nec me miserum cibus iuvaret,
- nec somnus tegeret quiete ocellos,
- sed toto indomitus furore lecto
- versarer cupiens videre lucem,
- ut tecum loquerer simulque ut essem.
- at defessa labore membra postquam
- semimortua lectulo iacebant,
- hoc, iucunde, tibi poema feci,
- ex quo perspiceres meum dolorem.
- nunc audax cave sis, precesque nostras,
- oramus, cave despuas, ocelle,
- ne poenas Nemesis reposcat a te.
- est vehemens dea: laedere hanc caveto.
- Quid est, Catulle? quid moraris emori?
- sella in curuli struma Nonius sedet,