Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. agit praecipitem in meos iambos?
  2. quis deus tibi non bene advocatus
  3. vecordem parat excitare rixam?
  4. an ut pervenias in ora vulgi?
  5. quid vis? qua libet esse notus optas?
  6. eris, quandoquidem meos amores
  7. cum longa voluisti amare poena.
  1. Ameana puella defututa
  2. tota milia me decem poposcit,
  3. ista turpiculo puella naso,
  4. decoctoris amica Formiani.
  5. propinqui, quibus est puella curae,
  6. amicos medicosque convocate:
  7. non est sana puella, nec rogare
  8. qualis sit solet aes imaginosum.
  1. Adeste, hendecasyllabi, quot estis
  2. omnes undique, quotquot estis omnes.
  3. iocum me putat esse moecha turpis
  4. et negat mihi vestra reddituram
  5. pugillaria, si pati potestis.
  6. persequamur eam, et reflagitemus.
  7. quae sit quaeritis? illa quam videtis
  8. turpe incedere, mimice ac moleste
  9. ridentem catuli ore Gallicani.
  10. circumsistite eam, et reflagitate:
  11. “moecha putida, redde codicillos,
  12. redde, putida moecha, codicillos.”
  13. non assis facis? o lutum, lupanar,
  14. aut si perditius potes quid esse.
  15. sed non est tamen hoc satis putandum.
  16. quod si non aliud potest, ruborem
  17. ferreo canis exprimamus ore.
  18. conclamate iterum altiore voce
  19. “moecha putida, redde codicillos,
  20. redde, putida moecha, codicillos.”
  21. sed nil proficimus, nihil movetur.
  22. mutanda est ratio modusque nobis,
  23. si quid proficere amplius potestis,