Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Propontida trucemve Ponticum sinum,
  2. ubi iste post phasellus antea fuit
  3. comata silva: nam Cytorio in iugo
  4. loquente saepe sibilum edidit coma.
  5. Amastri Pontica et Cytore buxifer,
  6. tibi haec fuisse et esse cognitissima
  7. ait phasellus; ultima ex origine
  8. tuo stetisse dicit in cacumine,
  9. tuo imbuisse palmulas in aequore,
  10. et inde tot per impotentia freta
  11. erum tulisse, laeva sive dextera
  12. vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
  13. simul secundus incidisset in pedem;
  14. neque ulla vota litoralibus diis
  15. sibi esse facta, cum veniret a mari
  16. novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
  17. sed haec prius fuere: nunc recondita
  18. senet quiete seque dedicat tibi,
  19. gemelle Castor et gemelle Castoris.
  1. Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
  2. rumoresque senum severiorum
  3. omnes unius aestimemus assis.
  4. soles occidere et redire possunt:
  5. nobis, cum semel occidit brevis lux,
  6. nox est perpetua una dormienda.
  7. da mi basia mille, deinde centum,
  8. dein mille altera, dein secunda centum,
  9. deinde usque altera mille, deinde centum,
  10. dein, cum milia multa fecerimus,
  11. conturbabimus illa, ne sciamus,
  12. aut ne quis malus invidere possit,
  13. cum tantum sciat esse basiorum.
  1. Flavi, delicias tuas Catullo,
  2. ni sint inlepidae atque inelegantes,
  3. velles dicere, nec tacere posses.
  4. verum nescio quid febriculosi
  5. scorti diligis: hoc pudet fateri.
  6. nam te non viduas iacere noctes
  7. nequiquam tacitum cubile clamat
  8. sertis ac Syrio fragrans olivo,
  9. pulvinusque peraeque et hic et ille
  10. attritus, tremulique quassa lecti
  11. argutatio inambulatioque.
  12. nam nil stupra valet, nihil, tacere.
  13. cur? non tam latera ecfututa pandas,
  14. ni tu quid facias ineptiarum.
  15. quare, quidquid habes boni malique,
  16. dic nobis: volo te ac tuos amores
  17. ad caelum lepido vocare versu.