Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- opus foret volare sive linteo.
- et hoc negat minacis Hadriatici
- negare litus insulasve Cycladas
- Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
- Propontida trucemve Ponticum sinum,
- ubi iste post phasellus antea fuit
- comata silva: nam Cytorio in iugo
- loquente saepe sibilum edidit coma.
- Amastri Pontica et Cytore buxifer,
- tibi haec fuisse et esse cognitissima
- ait phasellus; ultima ex origine
- tuo stetisse dicit in cacumine,
- tuo imbuisse palmulas in aequore,
- et inde tot per impotentia freta
- erum tulisse, laeva sive dextera
- vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
- simul secundus incidisset in pedem;
- neque ulla vota litoralibus diis
- sibi esse facta, cum veniret a mari
- novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
- sed haec prius fuere: nunc recondita
- senet quiete seque dedicat tibi,
- gemelle Castor et gemelle Castoris.
- Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
- rumoresque senum severiorum
- omnes unius aestimemus assis.
- soles occidere et redire possunt:
- nobis, cum semel occidit brevis lux,
- nox est perpetua una dormienda.
- da mi basia mille, deinde centum,
- dein mille altera, dein secunda centum,
- deinde usque altera mille, deinde centum,
- dein, cum milia multa fecerimus,
- conturbabimus illa, ne sciamus,
- aut ne quis malus invidere possit,
- cum tantum sciat esse basiorum.
- Flavi, delicias tuas Catullo,
- ni sint inlepidae atque inelegantes,