Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nequisse praeterire, sive palmulis
  2. opus foret volare sive linteo.
  3. et hoc negat minacis Hadriatici
  4. negare litus insulasve Cycladas
  5. Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
  6. Propontida trucemve Ponticum sinum,
  7. ubi iste post phasellus antea fuit
  8. comata silva: nam Cytorio in iugo
  9. loquente saepe sibilum edidit coma.
  10. Amastri Pontica et Cytore buxifer,
  11. tibi haec fuisse et esse cognitissima
  12. ait phasellus; ultima ex origine
  13. tuo stetisse dicit in cacumine,
  14. tuo imbuisse palmulas in aequore,
  15. et inde tot per impotentia freta
  16. erum tulisse, laeva sive dextera
  17. vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
  18. simul secundus incidisset in pedem;
  19. neque ulla vota litoralibus diis
  20. sibi esse facta, cum veniret a mari
  21. novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
  22. sed haec prius fuere: nunc recondita
  23. senet quiete seque dedicat tibi,
  24. gemelle Castor et gemelle Castoris.
  1. Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
  2. rumoresque senum severiorum
  3. omnes unius aestimemus assis.
  4. soles occidere et redire possunt:
  5. nobis, cum semel occidit brevis lux,