Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. neque ullius natantis impetum trabis
  2. nequisse praeterire, sive palmulis
  3. opus foret volare sive linteo.
  4. et hoc negat minacis Hadriatici
  5. negare litus insulasve Cycladas
  6. Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
  7. Propontida trucemve Ponticum sinum,
  8. ubi iste post phasellus antea fuit
  9. comata silva: nam Cytorio in iugo
  10. loquente saepe sibilum edidit coma.
  11. Amastri Pontica et Cytore buxifer,
  12. tibi haec fuisse et esse cognitissima
  13. ait phasellus; ultima ex origine
  14. tuo stetisse dicit in cacumine,
  15. tuo imbuisse palmulas in aequore,
  16. et inde tot per impotentia freta
  17. erum tulisse, laeva sive dextera
  18. vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
  19. simul secundus incidisset in pedem;
  20. neque ulla vota litoralibus diis
  21. sibi esse facta, cum veniret a mari
  22. novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
  23. sed haec prius fuere: nunc recondita
  24. senet quiete seque dedicat tibi,
  25. gemelle Castor et gemelle Castoris.
  1. Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
  2. rumoresque senum severiorum
  3. omnes unius aestimemus assis.
  4. soles occidere et redire possunt:
  5. nobis, cum semel occidit brevis lux,
  6. nox est perpetua una dormienda.
  7. da mi basia mille, deinde centum,
  8. dein mille altera, dein secunda centum,
  9. deinde usque altera mille, deinde centum,
  10. dein, cum milia multa fecerimus,
  11. conturbabimus illa, ne sciamus,
  12. aut ne quis malus invidere possit,
  13. cum tantum sciat esse basiorum.
  1. Flavi, delicias tuas Catullo,
  2. ni sint inlepidae atque inelegantes,
  3. velles dicere, nec tacere posses.
  4. verum nescio quid febriculosi
  5. scorti diligis: hoc pudet fateri.