Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. renidet ille. si ad pii rogum fili
  2. lugetur, orba cum flet unicum mater,
  3. renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
  4. quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum
  5. neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
  6. quare monendum est te mihi, bone Egnati.
  7. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
  8. aut parcus Umber aut obesus Etruscus
  9. aut Lanuvinus ater atque dentatus
  10. aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
  11. aut qui libet qui puriter lavit dentes,
  12. tamen renidere usque quaque te nollem;
  13. nam risu inepto res ineptior nulla est.
  14. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,