Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
  2. aut qui libet qui puriter lavit dentes,
  3. tamen renidere usque quaque te nollem;
  4. nam risu inepto res ineptior nulla est.
  5. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
  6. quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
  7. dentem atque russam defricare gingivam,
  8. ut quo iste vester expolitior dens est,
  9. hoc te amplius bibisse praedicet loti.
  1. Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
  2. agit praecipitem in meos iambos?