Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
  2. aut parcus Umber aut obesus Etruscus
  3. aut Lanuvinus ater atque dentatus
  4. aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
  5. aut qui libet qui puriter lavit dentes,
  6. tamen renidere usque quaque te nollem;
  7. nam risu inepto res ineptior nulla est.
  8. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
  9. quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
  10. dentem atque russam defricare gingivam,