Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. male est me hercule ei et laboriose,
  2. et magis magis in dies et horas.
  3. quem tu, quod minimum facillimumque est,
  4. qua solatus es adlocutione?
  5. irascor tibi. sic meos amores?
  6. paulum quid libet adlocutionis,
  7. maestius lacrimis Simonideis.
  1. Egnatius, quod candidos habet dentes,
  2. renidet usque quaque. si ad rei ventum est
  3. subsellium, cum orator excitat fletum,
  4. renidet ille. si ad pii rogum fili
  5. lugetur, orba cum flet unicum mater,
  6. renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
  7. quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum
  8. neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
  9. quare monendum est te mihi, bone Egnati.
  10. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
  11. aut parcus Umber aut obesus Etruscus
  12. aut Lanuvinus ater atque dentatus
  13. aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
  14. aut qui libet qui puriter lavit dentes,
  15. tamen renidere usque quaque te nollem;
  16. nam risu inepto res ineptior nulla est.
  17. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
  18. quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
  19. dentem atque russam defricare gingivam,
  20. ut quo iste vester expolitior dens est,
  21. hoc te amplius bibisse praedicet loti.
  1. Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
  2. agit praecipitem in meos iambos?
  3. quis deus tibi non bene advocatus
  4. vecordem parat excitare rixam?
  5. an ut pervenias in ora vulgi?
  6. quid vis? qua libet esse notus optas?
  7. eris, quandoquidem meos amores
  8. cum longa voluisti amare poena.
  1. Ameana puella defututa
  2. tota milia me decem poposcit,