Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. an, continenter quod sedetis insulsi
  2. centum an ducenti, non putatis ausurum
  3. me una ducentos irrumare sessores?
  4. atqui putate: namque totius vobis
  5. frontem tabernae sopionibus scribam.
  6. puella nam mi, quae meo sinu fugit,
  7. amata tantum quantum amabitur nulla,
  8. pro qua mihi sunt magna bella pugnata,