Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. si non inlepidum neque invenustum est.
  2. at vos interea venite in ignem,
  3. pleni ruris et inficetiarum
  4. Annales Volusi, cacata charta.
  1. Salax taberna vosque contubernales,
  2. a pilleatis nona fratribus pila,
  3. solis putatis esse mentulas vobis,
  4. solis licere quidquid est puellarum
  5. confutuere et putare ceteros hircos?
  6. an, continenter quod sedetis insulsi
  7. centum an ducenti, non putatis ausurum
  8. me una ducentos irrumare sessores?
  9. atqui putate: namque totius vobis
  10. frontem tabernae sopionibus scribam.
  11. puella nam mi, quae meo sinu fugit,
  12. amata tantum quantum amabitur nulla,