Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- nam quo tempore legit incohatam
- Dindymi dominam, ex eo misellae
- ignes interiorem edunt medullam.
- ignosco tibi, Sapphica puella
- Musa doctior: est enim venuste
- Magna Caecilio incohata Mater.
- Annales Volusi, cacata charta,
- votum solvite pro mea puella:
- nam sanctae Veneri Cupidinique
- vovit, si sibi restitutus essem
- desissemque truces vibrare iambos,
- electissima pessimi poetae
- scripta tardipedi deo daturam
- infelicibus ustilanda lignis.
- et hoc pessima se puella vidit
- iocose lepide vovere divis.
- nunc, o caeruleo creata ponto,
- quae sanctum Idalium Uriosque apertos,
- quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
- colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
- quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
- acceptum face redditumque votum,
- si non inlepidum neque invenustum est.
- at vos interea venite in ignem,
- pleni ruris et inficetiarum
- Annales Volusi, cacata charta.
- Salax taberna vosque contubernales,
- a pilleatis nona fratribus pila,
- solis putatis esse mentulas vobis,
- solis licere quidquid est puellarum
- confutuere et putare ceteros hircos?
- an, continenter quod sedetis insulsi
- centum an ducenti, non putatis ausurum
- me una ducentos irrumare sessores?
- atqui putate: namque totius vobis
- frontem tabernae sopionibus scribam.
- puella nam mi, quae meo sinu fugit,
- amata tantum quantum amabitur nulla,