Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
- idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
- ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
- si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
- quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
- Paene insularum, Sirmio, insularumque
- ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
- marique vasto fert uterque Neptunus,
- quam te libenter quamque laetus inviso,
- vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
- liquisse campos et videre te in tuto!
- o quid solutis est beatius curis,
- cum mens onus reponit, ac peregrino
- labore fessi venimus larem ad nostrum
- desideratoque adquiescimus lecto?
- hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
- salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude;
- gaudete vosque, o Lydiae lacus undae;
- ridete, quidquid est domi cachinnorum.
- Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
- meae deliciae, mei lepores,
- iube ad te veniam meridiatum.
- et si iusseris illud, adiuvato,
- ne quis liminis obseret tabellam,
- neu tibi libeat foras abire;
- sed domi maneas paresque nobis
- novem continuas fututiones.
- verum, si quid ages, statim iubeto:
- nam pransus iaceo et satur supinus
- pertundo tunicamque palliumque.
- O furum optime balneariorum
- Vibenni pater, et cinaede fili,
- (nam dextra pater inquinatiore,
- culo filius est voraciore)
- cur non exsilium malasque in oras
- itis, quandoquidem patris rapinae
- notae sunt populo, et natis pilosas,
- fili, non potes asse venditare?