Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. et quantum est hominum venustiorum!
  2. passer mortuus est meae puellae,
  3. passer, deliciae meae puellae,
  4. quem plus illa oculis suis amabat;
  5. nam mellitus erat, suamque norat
  6. ipsa tam bene quam puella matrem,
  7. nec sese a gremio illius movebat,
  8. sed circumsiliens modo huc modo illuc
  9. ad solam dominam usque pipiabat.
  10. qui nunc it per iter tenebricosum
  11. illuc unde negant redire quemquam.
  12. at vobis male sit, malae tenebrae
  13. Orci, quae omnia bella devoratis;
  14. tam bellum mihi passerem abstulistis.
  15. o factum male! o miselle passer!
  16. tua nunc opera meae puellae
  17. flendo turgiduli rubent ocelli.
  1. Phasellus ille, quem videtis, hospites,
  2. ait fuisse navium celerrimus,
  3. neque ullius natantis impetum trabis
  4. nequisse praeterire, sive palmulis
  5. opus foret volare sive linteo.
  6. et hoc negat minacis Hadriatici
  7. negare litus insulasve Cycladas
  8. Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
  9. Propontida trucemve Ponticum sinum,
  10. ubi iste post phasellus antea fuit
  11. comata silva: nam Cytorio in iugo
  12. loquente saepe sibilum edidit coma.
  13. Amastri Pontica et Cytore buxifer,
  14. tibi haec fuisse et esse cognitissima
  15. ait phasellus; ultima ex origine
  16. tuo stetisse dicit in cacumine,
  17. tuo imbuisse palmulas in aequore,
  18. et inde tot per impotentia freta
  19. erum tulisse, laeva sive dextera
  20. vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
  21. simul secundus incidisset in pedem;
  22. neque ulla vota litoralibus diis
  23. sibi esse facta, cum veniret a mari
  24. novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
  25. sed haec prius fuere: nunc recondita
  26. senet quiete seque dedicat tibi,
  27. gemelle Castor et gemelle Castoris.
  1. Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
  2. rumoresque senum severiorum
  3. omnes unius aestimemus assis.