Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. et quantum est hominum venustiorum!
  2. passer mortuus est meae puellae,
  3. passer, deliciae meae puellae,
  4. quem plus illa oculis suis amabat;
  5. nam mellitus erat, suamque norat
  6. ipsa tam bene quam puella matrem,
  7. nec sese a gremio illius movebat,
  8. sed circumsiliens modo huc modo illuc
  9. ad solam dominam usque pipiabat.
  10. qui nunc it per iter tenebricosum
  11. illuc unde negant redire quemquam.
  12. at vobis male sit, malae tenebrae
  13. Orci, quae omnia bella devoratis;
  14. tam bellum mihi passerem abstulistis.
  15. o factum male! o miselle passer!
  16. tua nunc opera meae puellae
  17. flendo turgiduli rubent ocelli.
  1. Phasellus ille, quem videtis, hospites,
  2. ait fuisse navium celerrimus,
  3. neque ullius natantis impetum trabis
  4. nequisse praeterire, sive palmulis
  5. opus foret volare sive linteo.
  6. et hoc negat minacis Hadriatici
  7. negare litus insulasve Cycladas
  8. Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
  9. Propontida trucemve Ponticum sinum,
  10. ubi iste post phasellus antea fuit
  11. comata silva: nam Cytorio in iugo
  12. loquente saepe sibilum edidit coma.