Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quid est alid sinistra liberalitas?
  2. parum expatravit an parum elluatus est?
  3. paterna prima lancinata sunt bona;
  4. secunda praeda Pontica; inde tertia
  5. Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
  6. nunc Galliae timetur et Britanniae.
  7. quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
  8. nisi uncta devorare patrimonia?
  9. eone nomine † urbis opulentissime
  10. socer generque, perdidistis omnia?
  1. Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
  2. iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?