Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. eone nomine, imperator unice,
  2. fuisti in ultima occidentis insula,
  3. ut ista vestra diffututa mentula
  4. ducenties comesset aut trecenties?
  5. quid est alid sinistra liberalitas?
  6. parum expatravit an parum elluatus est?
  7. paterna prima lancinata sunt bona;
  8. secunda praeda Pontica; inde tertia
  9. Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
  10. nunc Galliae timetur et Britanniae.
  11. quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
  12. nisi uncta devorare patrimonia?
  13. eone nomine † urbis opulentissime
  14. socer generque, perdidistis omnia?
  1. Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,