Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. es impudicus et vorax et aleo.
  2. eone nomine, imperator unice,
  3. fuisti in ultima occidentis insula,
  4. ut ista vestra diffututa mentula
  5. ducenties comesset aut trecenties?
  6. quid est alid sinistra liberalitas?
  7. parum expatravit an parum elluatus est?
  8. paterna prima lancinata sunt bona;
  9. secunda praeda Pontica; inde tertia
  10. Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
  11. nunc Galliae timetur et Britanniae.
  12. quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
  13. nisi uncta devorare patrimonia?
  14. eone nomine † urbis opulentissime
  15. socer generque, perdidistis omnia?
  1. Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
  2. iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
  3. iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
  4. nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;
  5. quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.
  6. eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
  7. certe tute iubebas animam tradere, inique, me
  8. inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
  9. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
  10. ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
  11. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
  12. quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
  1. Paene insularum, Sirmio, insularumque
  2. ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
  3. marique vasto fert uterque Neptunus,
  4. quam te libenter quamque laetus inviso,