Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- farti estis. pete nobiles amicos.
- at vobis mala multa di deaeque
- dent, opprobria Romuli Remique.
- Quis hoc potest videre, quis potest pati,
- nisi impudicus et vorax et aleo,
- Mamurram habere quod comata Gallia
- habebat ante et ultima Britannia?
- Cinaede Romule, haec videbis et feres?
- et ille nunc superbus et superfluens
- perambulabit omnium cubilia
- ut albulus columbus aut Adoneus?
- cinaede Romule, haec videbis et feres?
- es impudicus et vorax et aleo.
- eone nomine, imperator unice,
- fuisti in ultima occidentis insula,
- ut ista vestra diffututa mentula
- ducenties comesset aut trecenties?
- quid est alid sinistra liberalitas?
- parum expatravit an parum elluatus est?
- paterna prima lancinata sunt bona;
- secunda praeda Pontica; inde tertia
- Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
- nunc Galliae timetur et Britanniae.
- quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
- nisi uncta devorare patrimonia?
- eone nomine † urbis opulentissime
- socer generque, perdidistis omnia?
- Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
- iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
- iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
- nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;
- quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.
- eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
- certe tute iubebas animam tradere, inique, me
- inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
- idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
- ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
- si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
- quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
- Paene insularum, Sirmio, insularumque
- ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
- marique vasto fert uterque Neptunus,
- quam te libenter quamque laetus inviso,
- vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
- liquisse campos et videre te in tuto!
- o quid solutis est beatius curis,
- cum mens onus reponit, ac peregrino
- labore fessi venimus larem ad nostrum
- desideratoque adquiescimus lecto?
- hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
- salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude;
- gaudete vosque, o Lydiae lacus undae;
- ridete, quidquid est domi cachinnorum.
- Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
- meae deliciae, mei lepores,
- iube ad te veniam meridiatum.
- et si iusseris illud, adiuvato,
- ne quis liminis obseret tabellam,
- neu tibi libeat foras abire;
- sed domi maneas paresque nobis
- novem continuas fututiones.
- verum, si quid ages, statim iubeto:
- nam pransus iaceo et satur supinus
- pertundo tunicamque palliumque.
- O furum optime balneariorum