Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. vel pene languido senis situque araneoso,
  2. idemque Thalle turbida rapacior procella,
  3. cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,
  4. remitte pallium mihi meum quod involasti
  5. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
  6. inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
  7. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
  8. ne laneum latusculum manusque mollicellas
  9. inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
  10. et insolenter aestues velut minuta magno
  11. deprensa navis in mari vesaniente vento.
  1. Furi, villula vestra non ad Austri
  2. flatus opposita est neque ad Favoni
  3. nec saevi Boreae aut Apeliotae,
  4. verum ad milia quindecim et ducentos.
  5. o ventum horribilem atque pestilentem!
  1. Minister vetuli puer Falerni
  2. inger mi calices amariores,
  3. ut lex Postumiae iubet magistrae,
  4. ebrioso acino ebriosioris.
  5. at vos quo libet hinc abite, lymphae,
  6. vini pernicies, et ad severos
  7. migrate: hic merus est Thyonianus.
  1. Pisonis comites, cohors inanis
  2. aptis sarcinulis et expeditis,
  3. Verani optime tuque mi Fabulle,
  4. quid rerum geritis? Satisne cum isto
  5. vappa frigoraque et famem tulistis?
  6. ecquidnam in tabulis patet lucelli
  7. expensum, ut mihi, qui meum secutus
  8. praetorem refero datum lucello,
  9. “o Memmi, bene me ac diu supinum
  10. tota ista trabe lentus irrumasti.”
  11. sed, quantum video, pari fuistis
  12. casu: nam nihilo minore verpa
  13. farti estis. pete nobiles amicos.
  14. at vobis mala multa di deaeque
  15. dent, opprobria Romuli Remique.