Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. isti cui neque servus est neque arca,
  2. quam sic te sineres ab illo amari.
  3. “quid? Non est homo bellus?” inquies. est:
  4. sed bello huic neque servus est neque arca.
  5. hoc tu quam libet abice elevaque :
  6. nec servum tamen ille habet neque arcam.
  1. Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
  2. vel anseris medullula vel imula auricilla
  3. vel pene languido senis situque araneoso,
  4. idemque Thalle turbida rapacior procella,
  5. cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,
  6. remitte pallium mihi meum quod involasti
  7. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
  8. inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
  9. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
  10. ne laneum latusculum manusque mollicellas
  11. inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
  12. et insolenter aestues velut minuta magno
  13. deprensa navis in mari vesaniente vento.
  1. Furi, villula vestra non ad Austri
  2. flatus opposita est neque ad Favoni
  3. nec saevi Boreae aut Apeliotae,
  4. verum ad milia quindecim et ducentos.
  5. o ventum horribilem atque pestilentem!
  1. Minister vetuli puer Falerni
  2. inger mi calices amariores,
  3. ut lex Postumiae iubet magistrae,
  4. ebrioso acino ebriosioris.
  5. at vos quo libet hinc abite, lymphae,
  6. vini pernicies, et ad severos
  7. migrate: hic merus est Thyonianus.
  1. Pisonis comites, cohors inanis
  2. aptis sarcinulis et expeditis,
  3. Verani optime tuque mi Fabulle,
  4. quid rerum geritis? Satisne cum isto
  5. vappa frigoraque et famem tulistis?
  6. ecquidnam in tabulis patet lucelli
  7. expensum, ut mihi, qui meum secutus
  8. praetorem refero datum lucello,
  9. “o Memmi, bene me ac diu supinum
  10. tota ista trabe lentus irrumasti.”
  11. sed, quantum video, pari fuistis
  12. casu: nam nihilo minore verpa
  13. farti estis. pete nobiles amicos.
  14. at vobis mala multa di deaeque
  15. dent, opprobria Romuli Remique.
  1. Quis hoc potest videre, quis potest pati,
  2. nisi impudicus et vorax et aleo,
  3. Mamurram habere quod comata Gallia
  4. habebat ante et ultima Britannia?
  5. Cinaede Romule, haec videbis et feres?
  6. et ille nunc superbus et superfluens
  7. perambulabit omnium cubilia
  8. ut albulus columbus aut Adoneus?
  9. cinaede Romule, haec videbis et feres?
  10. es impudicus et vorax et aleo.
  11. eone nomine, imperator unice,
  12. fuisti in ultima occidentis insula,
  13. ut ista vestra diffututa mentula
  14. ducenties comesset aut trecenties?
  15. quid est alid sinistra liberalitas?
  16. parum expatravit an parum elluatus est?
  17. paterna prima lancinata sunt bona;