Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non horum modo, sed quot aut fuerunt
  2. aut posthac aliis erunt in annis,
  3. mallem divitias Midae dedisses
  4. isti cui neque servus est neque arca,
  5. quam sic te sineres ab illo amari.
  6. “quid? Non est homo bellus?” inquies. est:
  7. sed bello huic neque servus est neque arca.
  8. hoc tu quam libet abice elevaque :
  9. nec servum tamen ille habet neque arcam.
  1. Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
  2. vel anseris medullula vel imula auricilla
  3. vel pene languido senis situque araneoso,
  4. idemque Thalle turbida rapacior procella,
  5. cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,
  6. remitte pallium mihi meum quod involasti
  7. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
  8. inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
  9. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
  10. ne laneum latusculum manusque mollicellas
  11. inusta turpiter tibi flagella conscribillent,