Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- non unquam digitum inquinare possis.
- haec tu commoda tam beata, Furi,
- noli spernere nec putare parvi,
- et sestertia quae soles precari
- centum desine: nam satis beatu's.
- O qui flosculus es Iuventiorum,
- non horum modo, sed quot aut fuerunt
- aut posthac aliis erunt in annis,
- mallem divitias Midae dedisses
- isti cui neque servus est neque arca,
- quam sic te sineres ab illo amari.
- “quid? Non est homo bellus?” inquies. est:
- sed bello huic neque servus est neque arca.
- hoc tu quam libet abice elevaque :
- nec servum tamen ille habet neque arcam.
- Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
- vel anseris medullula vel imula auricilla
- vel pene languido senis situque araneoso,
- idemque Thalle turbida rapacior procella,
- cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,
- remitte pallium mihi meum quod involasti
- sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
- inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
- quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
- ne laneum latusculum manusque mollicellas
- inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
- et insolenter aestues velut minuta magno
- deprensa navis in mari vesaniente vento.
- Furi, villula vestra non ad Austri
- flatus opposita est neque ad Favoni
- nec saevi Boreae aut Apeliotae,
- verum ad milia quindecim et ducentos.
- o ventum horribilem atque pestilentem!
- Minister vetuli puer Falerni
- inger mi calices amariores,
- ut lex Postumiae iubet magistrae,
- ebrioso acino ebriosioris.
- at vos quo libet hinc abite, lymphae,
- vini pernicies, et ad severos
- migrate: hic merus est Thyonianus.
- Pisonis comites, cohors inanis
- aptis sarcinulis et expeditis,
- Verani optime tuque mi Fabulle,
- quid rerum geritis? Satisne cum isto
- vappa frigoraque et famem tulistis?
- ecquidnam in tabulis patet lucelli
- expensum, ut mihi, qui meum secutus
- praetorem refero datum lucello,
- “o Memmi, bene me ac diu supinum
- tota ista trabe lentus irrumasti.”
- sed, quantum video, pari fuistis
- casu: nam nihilo minore verpa
- farti estis. pete nobiles amicos.
- at vobis mala multa di deaeque
- dent, opprobria Romuli Remique.
- Quis hoc potest videre, quis potest pati,
- nisi impudicus et vorax et aleo,
- Mamurram habere quod comata Gallia
- habebat ante et ultima Britannia?
- Cinaede Romule, haec videbis et feres?
- et ille nunc superbus et superfluens
- perambulabit omnium cubilia
- ut albulus columbus aut Adoneus?
- cinaede Romule, haec videbis et feres?
- es impudicus et vorax et aleo.
- eone nomine, imperator unice,
- fuisti in ultima occidentis insula,
- ut ista vestra diffututa mentula
- ducenties comesset aut trecenties?
- quid est alid sinistra liberalitas?
- parum expatravit an parum elluatus est?
- paterna prima lancinata sunt bona;
- secunda praeda Pontica; inde tertia
- Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
- nunc Galliae timetur et Britanniae.
- quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
- nisi uncta devorare patrimonia?
- eone nomine † urbis opulentissime
- socer generque, perdidistis omnia?
- Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
- iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
- iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
- nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;
- quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.
- eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
- certe tute iubebas animam tradere, inique, me
- inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.