Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut si quid magis aridum est habetis
  2. sole et frigore et esuritione.
  3. quare non tibi sit bene ac beate?
  4. a te sudor abest, abest saliva,
  5. mucusque et mala pituita nasi.
  6. hanc ad munditiem adde mundiorem,
  7. quod culus tibi purior salillo est,
  8. nec toto decies cacas in anno;
  9. atque id durius est faba et lapillis,
  10. quod tu si manibus teras fricesque,
  11. non unquam digitum inquinare possis.
  12. haec tu commoda tam beata, Furi,
  13. noli spernere nec putare parvi,
  14. et sestertia quae soles precari
  15. centum desine: nam satis beatu's.
  1. O qui flosculus es Iuventiorum,
  2. non horum modo, sed quot aut fuerunt
  3. aut posthac aliis erunt in annis,
  4. mallem divitias Midae dedisses
  5. isti cui neque servus est neque arca,