Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Suffenus unus caprimulgus aut fossor
  2. rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
  3. hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
  4. aut si quid hac re tritius videbatur,
  5. idem infaceto est infacetior rure
  6. simul poemata attigit, neque idem unquam
  7. aeque est beatus ac poema cum scribit:
  8. tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
  9. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
  10. quem non in aliqua re videre Suffenum
  11. possis. Suus cuique attributus est error,
  12. sed non videmus manticae quod in tergo est.
  1. Furi, cui neque servus est neque arca
  2. nec cimex neque araneus neque ignis,
  3. verum est et pater et noverca, quorum
  4. dentes vel silicem comesse possunt,
  5. est pulchre tibi cum tuo parente
  6. et cum coniuge lignea parentis.
  7. nec mirum: bene nam valetis omnes,
  8. pulchre concoquitis, nihil timetis,