Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
- homo est venustus et dicax et urbanus,
- idemque longe plurimos facit versus.
- puto esse ego illi milia aut decem aut plura
- perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto
- relata: chartae regiae, novi libri,
- novi umbilici, lora, rubra membrana,
- derecta plumbo et pumice omnia aequata.
- haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
- Suffenus unus caprimulgus aut fossor
- rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
- hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
- aut si quid hac re tritius videbatur,
- idem infaceto est infacetior rure
- simul poemata attigit, neque idem unquam
- aeque est beatus ac poema cum scribit:
- tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
- nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
- quem non in aliqua re videre Suffenum
- possis. Suus cuique attributus est error,
- sed non videmus manticae quod in tergo est.
- Furi, cui neque servus est neque arca
- nec cimex neque araneus neque ignis,
- verum est et pater et noverca, quorum
- dentes vel silicem comesse possunt,
- est pulchre tibi cum tuo parente
- et cum coniuge lignea parentis.
- nec mirum: bene nam valetis omnes,
- pulchre concoquitis, nihil timetis,
- non incendia, non graves ruinas,
- non furta impia, non dolos veneni,
- non casus alios periculorum.
- atqui corpora sicciora cornu
- aut si quid magis aridum est habetis
- sole et frigore et esuritione.
- quare non tibi sit bene ac beate?
- a te sudor abest, abest saliva,
- mucusque et mala pituita nasi.
- hanc ad munditiem adde mundiorem,