Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non harum modo, sed quot aut fuerunt
  2. aut sunt aut aliis erunt in annis,
  3. pedicare cupis meos amores.
  4. nec clam: nam simul es, iocaris una,
  5. haerens ad latus omnia experiris.
  6. frustra: nam insidias mihi instruentem
  7. tangam te prior irrumatione.
  8. atque id si faceres satur, tacerem:
  9. nunc ipsum id doleo, quod esurire,
  10. ah me me, puer et sitire discet.