Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ah me me, puer et sitire discet.
  2. quare desine, dum licet pudico,
  3. ne finem facias, sed irrumatus.
  1. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
  2. homo est venustus et dicax et urbanus,
  3. idemque longe plurimos facit versus.
  4. puto esse ego illi milia aut decem aut plura
  5. perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto
  6. relata: chartae regiae, novi libri,
  7. novi umbilici, lora, rubra membrana,
  8. derecta plumbo et pumice omnia aequata.
  9. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
  10. Suffenus unus caprimulgus aut fossor
  11. rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
  12. hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
  13. aut si quid hac re tritius videbatur,
  14. idem infaceto est infacetior rure
  15. simul poemata attigit, neque idem unquam
  16. aeque est beatus ac poema cum scribit:
  17. tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
  18. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
  19. quem non in aliqua re videre Suffenum
  20. possis. Suus cuique attributus est error,
  21. sed non videmus manticae quod in tergo est.
  1. Furi, cui neque servus est neque arca
  2. nec cimex neque araneus neque ignis,
  3. verum est et pater et noverca, quorum
  4. dentes vel silicem comesse possunt,
  5. est pulchre tibi cum tuo parente
  6. et cum coniuge lignea parentis.
  7. nec mirum: bene nam valetis omnes,
  8. pulchre concoquitis, nihil timetis,
  9. non incendia, non graves ruinas,
  10. non furta impia, non dolos veneni,
  11. non casus alios periculorum.
  12. atqui corpora sicciora cornu
  13. aut si quid magis aridum est habetis
  14. sole et frigore et esuritione.
  15. quare non tibi sit bene ac beate?
  16. a te sudor abest, abest saliva,
  17. mucusque et mala pituita nasi.
  18. hanc ad munditiem adde mundiorem,
  19. quod culus tibi purior salillo est,
  20. nec toto decies cacas in anno;
  21. atque id durius est faba et lapillis,
  22. quod tu si manibus teras fricesque,
  23. non unquam digitum inquinare possis.
  24. haec tu commoda tam beata, Furi,
  25. noli spernere nec putare parvi,
  26. et sestertia quae soles precari
  27. centum desine: nam satis beatu's.
  1. O qui flosculus es Iuventiorum,
  2. non horum modo, sed quot aut fuerunt
  3. aut posthac aliis erunt in annis,
  4. mallem divitias Midae dedisses
  5. isti cui neque servus est neque arca,
  6. quam sic te sineres ab illo amari.
  7. “quid? Non est homo bellus?” inquies. est:
  8. sed bello huic neque servus est neque arca.
  9. hoc tu quam libet abice elevaque :
  10. nec servum tamen ille habet neque arcam.
  1. Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
  2. vel anseris medullula vel imula auricilla