Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. crura ponticuli assulis stantis in redivivis,
  2. ne supinus eat cavaque in palude recumbat,
  3. sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
  4. in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
  5. munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
  6. quendam municipem meum de tuo volo ponte
  7. ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
  8. verum totius ut lacus putidaeque paludis
  9. lividissima maximeque est profunda vorago.
  10. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
  11. bimuli tremula patris dormientis in ulna:
  12. cui cum sit viridissimo nupta flore puella
  13. (et puella tenellulo delicatior haedo,
  14. adservanda nigerrimis diligentius uvis),
  15. ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
  16. nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
  17. in fossa Liguri iacet suppernata securi,
  18. tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam
  19. talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
  20. ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
  21. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
  22. si pote stolidum repente excitare veternum
  23. et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
  24. ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
  1. ---Aureli, pater esuritionum,
  2. non harum modo, sed quot aut fuerunt
  3. aut sunt aut aliis erunt in annis,
  4. pedicare cupis meos amores.
  5. nec clam: nam simul es, iocaris una,
  6. haerens ad latus omnia experiris.
  7. frustra: nam insidias mihi instruentem
  8. tangam te prior irrumatione.
  9. atque id si faceres satur, tacerem:
  10. nunc ipsum id doleo, quod esurire,
  11. ah me me, puer et sitire discet.
  12. quare desine, dum licet pudico,
  13. ne finem facias, sed irrumatus.
  1. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
  2. homo est venustus et dicax et urbanus,
  3. idemque longe plurimos facit versus.
  4. puto esse ego illi milia aut decem aut plura
  5. perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto
  6. relata: chartae regiae, novi libri,
  7. novi umbilici, lora, rubra membrana,
  8. derecta plumbo et pumice omnia aequata.
  9. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
  10. Suffenus unus caprimulgus aut fossor
  11. rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
  12. hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
  13. aut si quid hac re tritius videbatur,
  14. idem infaceto est infacetior rure
  15. simul poemata attigit, neque idem unquam
  16. aeque est beatus ac poema cum scribit:
  17. tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
  18. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
  19. quem non in aliqua re videre Suffenum