Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quod sunt molliculi, parum pudicum.
  2. nam castum esse decet pium poetam
  3. ipsum, versiculos nihil necesse est,
  4. qui tum denique habent salem ac leporem,
  5. si sunt molliculi ac parum pudici
  6. et quod pruriat incitare possunt,
  7. non dico pueris, sed his pilosis,
  8. qui duros nequeunt movere lumbos.
  9. vos quod milia multa basiorum
  10. legistis, male me marem putatis?
  11. pedicabo ego vos et irrumabo.