Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Aureli pathice et cinaede Furi,
  2. qui me ex versiculis meis putastis,
  3. quod sunt molliculi, parum pudicum.
  4. nam castum esse decet pium poetam
  5. ipsum, versiculos nihil necesse est,
  6. qui tum denique habent salem ac leporem,
  7. si sunt molliculi ac parum pudici