Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. in re praetereunt sua occupati;
  2. verum a te metuo tuoque pene
  3. infesto pueris bonis malisque.
  4. quem tu qua libet, ut libet moveto
  5. quantum vis, ubi erit foris paratum:
  6. hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
  7. quod si te mala mens furorque vecors
  8. in tantam impulerit, sceleste, culpam,
  9. ut nostrum insidiis caput lacessas,
  10. ah tum te miserum malique fati,
  11. quem attractis pedibus patente porta
  12. percurrent raphanique mugilesque.
  1. Pedicabo ego vos et irrumabo,
  2. Aureli pathice et cinaede Furi,
  3. qui me ex versiculis meis putastis,
  4. quod sunt molliculi, parum pudicum.
  5. nam castum esse decet pium poetam
  6. ipsum, versiculos nihil necesse est,
  7. qui tum denique habent salem ac leporem,