Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. infesto pueris bonis malisque.
  2. quem tu qua libet, ut libet moveto
  3. quantum vis, ubi erit foris paratum:
  4. hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
  5. quod si te mala mens furorque vecors
  6. in tantam impulerit, sceleste, culpam,
  7. ut nostrum insidiis caput lacessas,
  8. ah tum te miserum malique fati,
  9. quem attractis pedibus patente porta
  10. percurrent raphanique mugilesque.
  1. Pedicabo ego vos et irrumabo,
  2. Aureli pathice et cinaede Furi,
  3. qui me ex versiculis meis putastis,
  4. quod sunt molliculi, parum pudicum.
  5. nam castum esse decet pium poetam
  6. ipsum, versiculos nihil necesse est,
  7. qui tum denique habent salem ac leporem,
  8. si sunt molliculi ac parum pudici
  9. et quod pruriat incitare possunt,
  10. non dico pueris, sed his pilosis,
  11. qui duros nequeunt movere lumbos.
  12. vos quod milia multa basiorum
  13. legistis, male me marem putatis?
  14. pedicabo ego vos et irrumabo.
  1. O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
  2. et salire paratum habes, sed vereris inepta
  3. crura ponticuli assulis stantis in redivivis,
  4. ne supinus eat cavaque in palude recumbat,
  5. sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
  6. in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
  7. munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
  8. quendam municipem meum de tuo volo ponte
  9. ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
  10. verum totius ut lacus putidaeque paludis
  11. lividissima maximeque est profunda vorago.
  12. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
  13. bimuli tremula patris dormientis in ulna:
  14. cui cum sit viridissimo nupta flore puella