Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. qui tantum tibi misit impiorum.
  2. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
  3. munus dat tibi Sulla litterator,
  4. non est mi male, sed bene ac beate,
  5. quod non dispereunt tui labores.
  6. di magni, horribilem et sacrum libellum,
  7. quem tu scilicet ad tuum Catullum
  8. misti, continuo ut die periret,
  9. Saturnalibus, optimo dierum!
  10. non, non hoc tibi, false, sic abibit:
  11. nam, si luxerit, ad librariorum
  12. curram scrinia, Caesios, Aquinos,
  13. Suffenum, omnia colligam venena,
  14. ac te his suppliciis remunerabor.
  15. vos hinc interea valete, abite
  16. illuc unde malum pedem attulistis,
  17. saecli incommoda, pessimi poetae.
  1. Si qui forte mearum ineptiarum
  2. lectores eritis manusque vestras
  3. non horrebitis admovere nobis,
  1. Commendo tibi me ac meos amores,
  2. Aureli. Veniam peto pudentem,
  3. ut, si quicquam animo tuo cupisti
  4. quod castum expeteres et integellum,
  5. conserves puerum mihi pudice,
  6. non dico a populo: nihil veremur
  7. istos qui in platea modo huc modo illuc
  8. in re praetereunt sua occupati;
  9. verum a te metuo tuoque pene
  10. infesto pueris bonis malisque.
  11. quem tu qua libet, ut libet moveto
  12. quantum vis, ubi erit foris paratum:
  13. hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
  14. quod si te mala mens furorque vecors
  15. in tantam impulerit, sceleste, culpam,
  16. ut nostrum insidiis caput lacessas,
  17. ah tum te miserum malique fati,
  18. quem attractis pedibus patente porta