Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. mutari velit; est enim leporum
  2. disertus puer ac facetiarum.
  3. quare aut hendecasyllabos trecentos
  4. exspecta, aut mihi linteum remitte,
  5. quod me non movet aestimatione,
  6. verum est mnemosynum mei sodalis.
  7. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
  8. miserunt mihi muneri Fabullus
  9. et Veranius: haec amem necesse est
  10. et Veraniolum meum et Fabullum.
  1. Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
  2. paucis, si tibi di favent, diebus,
  3. si tecum attuleris bonam atque magnam
  4. cenam, non sine candida puella
  5. et vino et sale et omnibus cachinnis.
  6. haec si, inquam, attuleris, venuste noster
  7. cenabis bene; nam tui Catulli
  8. plenus sacculus est aranearum.
  9. sed contra accipies meros amores