Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. fratri, qui tua furta vel talento
  2. mutari velit; est enim leporum
  3. disertus puer ac facetiarum.
  4. quare aut hendecasyllabos trecentos
  5. exspecta, aut mihi linteum remitte,
  6. quod me non movet aestimatione,
  7. verum est mnemosynum mei sodalis.
  8. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
  9. miserunt mihi muneri Fabullus
  10. et Veranius: haec amem necesse est
  11. et Veraniolum meum et Fabullum.
  1. Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
  2. paucis, si tibi di favent, diebus,
  3. si tecum attuleris bonam atque magnam
  4. cenam, non sine candida puella
  5. et vino et sale et omnibus cachinnis.
  6. haec si, inquam, attuleris, venuste noster
  7. cenabis bene; nam tui Catulli
  8. plenus sacculus est aranearum.
  9. sed contra accipies meros amores
  10. seu quid suavius elegantiusve est:
  11. nam unguentum dabo, quod meae puellae
  12. donarunt Veneres Cupidinesque,
  13. quod tu cum olfacies, deos rogabis
  14. totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
  1. Ni te plus oculis meis amarem,
  2. iucundissime Calve, munere isto
  3. odissem te odio Vatiniano:
  4. nam quid feci ego quidve sum locutus,
  5. cur me tot male perderes poetis?
  6. isti di mala multa dent clienti
  7. qui tantum tibi misit impiorum.
  8. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
  9. munus dat tibi Sulla litterator,
  10. non est mi male, sed bene ac beate,
  11. quod non dispereunt tui labores.
  12. di magni, horribilem et sacrum libellum,
  13. quem tu scilicet ad tuum Catullum
  14. misti, continuo ut die periret,
  15. Saturnalibus, optimo dierum!
  16. non, non hoc tibi, false, sic abibit:
  17. nam, si luxerit, ad librariorum
  18. curram scrinia, Caesios, Aquinos,
  19. Suffenum, omnia colligam venena,
  20. ac te his suppliciis remunerabor.
  21. vos hinc interea valete, abite
  22. illuc unde malum pedem attulistis,
  23. saecli incommoda, pessimi poetae.
  1. Si qui forte mearum ineptiarum
  2. lectores eritis manusque vestras
  3. non horrebitis admovere nobis,
  1. Commendo tibi me ac meos amores,
  2. Aureli. Veniam peto pudentem,
  3. ut, si quicquam animo tuo cupisti
  4. quod castum expeteres et integellum,
  5. conserves puerum mihi pudice,
  6. non dico a populo: nihil veremur
  7. istos qui in platea modo huc modo illuc
  8. in re praetereunt sua occupati;
  9. verum a te metuo tuoque pene
  10. infesto pueris bonis malisque.
  11. quem tu qua libet, ut libet moveto
  12. quantum vis, ubi erit foris paratum:
  13. hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
  14. quod si te mala mens furorque vecors
  15. in tantam impulerit, sceleste, culpam,
  16. ut nostrum insidiis caput lacessas,
  17. ah tum te miserum malique fati,
  18. quem attractis pedibus patente porta
  19. percurrent raphanique mugilesque.
  1. Pedicabo ego vos et irrumabo,
  2. Aureli pathice et cinaede Furi,
  3. qui me ex versiculis meis putastis,
  4. quod sunt molliculi, parum pudicum.
  5. nam castum esse decet pium poetam
  6. ipsum, versiculos nihil necesse est,
  7. qui tum denique habent salem ac leporem,
  8. si sunt molliculi ac parum pudici
  9. et quod pruriat incitare possunt,
  10. non dico pueris, sed his pilosis,
  11. qui duros nequeunt movere lumbos.
  12. vos quod milia multa basiorum
  13. legistis, male me marem putatis?
  14. pedicabo ego vos et irrumabo.
  1. O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
  2. et salire paratum habes, sed vereris inepta
  3. crura ponticuli assulis stantis in redivivis,