Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quamvis sordida res et invenusta est
  2. non credis mihi? crede Pollioni
  3. fratri, qui tua furta vel talento
  4. mutari velit; est enim leporum
  5. disertus puer ac facetiarum.
  6. quare aut hendecasyllabos trecentos
  7. exspecta, aut mihi linteum remitte,
  8. quod me non movet aestimatione,
  9. verum est mnemosynum mei sodalis.
  10. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
  11. miserunt mihi muneri Fabullus
  12. et Veranius: haec amem necesse est
  13. et Veraniolum meum et Fabullum.
  1. Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
  2. paucis, si tibi di favent, diebus,
  3. si tecum attuleris bonam atque magnam
  4. cenam, non sine candida puella
  5. et vino et sale et omnibus cachinnis.
  6. haec si, inquam, attuleris, venuste noster
  7. cenabis bene; nam tui Catulli
  8. plenus sacculus est aranearum.
  9. sed contra accipies meros amores
  10. seu quid suavius elegantiusve est:
  11. nam unguentum dabo, quod meae puellae
  12. donarunt Veneres Cupidinesque,
  13. quod tu cum olfacies, deos rogabis
  14. totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
  1. Ni te plus oculis meis amarem,
  2. iucundissime Calve, munere isto
  3. odissem te odio Vatiniano:
  4. nam quid feci ego quidve sum locutus,
  5. cur me tot male perderes poetis?
  6. isti di mala multa dent clienti
  7. qui tantum tibi misit impiorum.
  8. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
  9. munus dat tibi Sulla litterator,
  10. non est mi male, sed bene ac beate,
  11. quod non dispereunt tui labores.
  12. di magni, horribilem et sacrum libellum,