Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non belle uteris in ioco atque vino:
  2. tollis lintea neglegentiorum.
  3. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
  4. quamvis sordida res et invenusta est
  5. non credis mihi? crede Pollioni
  6. fratri, qui tua furta vel talento
  7. mutari velit; est enim leporum
  8. disertus puer ac facetiarum.
  9. quare aut hendecasyllabos trecentos
  10. exspecta, aut mihi linteum remitte,
  11. quod me non movet aestimatione,
  12. verum est mnemosynum mei sodalis.