Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- miserunt mihi muneri Fabullus
- et Veranius: haec amem necesse est
- et Veraniolum meum et Fabullum.
- Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
- paucis, si tibi di favent, diebus,
- si tecum attuleris bonam atque magnam
- cenam, non sine candida puella
- et vino et sale et omnibus cachinnis.
- haec si, inquam, attuleris, venuste noster
- cenabis bene; nam tui Catulli
- plenus sacculus est aranearum.
- sed contra accipies meros amores
- seu quid suavius elegantiusve est:
- nam unguentum dabo, quod meae puellae
- donarunt Veneres Cupidinesque,
- quod tu cum olfacies, deos rogabis
- totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
- Ni te plus oculis meis amarem,
- iucundissime Calve, munere isto
- odissem te odio Vatiniano:
- nam quid feci ego quidve sum locutus,
- cur me tot male perderes poetis?
- isti di mala multa dent clienti
- qui tantum tibi misit impiorum.
- quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
- munus dat tibi Sulla litterator,
- non est mi male, sed bene ac beate,
- quod non dispereunt tui labores.
- di magni, horribilem et sacrum libellum,
- quem tu scilicet ad tuum Catullum
- misti, continuo ut die periret,
- Saturnalibus, optimo dierum!
- non, non hoc tibi, false, sic abibit:
- nam, si luxerit, ad librariorum
- curram scrinia, Caesios, Aquinos,
- Suffenum, omnia colligam venena,
- ac te his suppliciis remunerabor.
- vos hinc interea valete, abite
- illuc unde malum pedem attulistis,
- saecli incommoda, pessimi poetae.
- Si qui forte mearum ineptiarum
- lectores eritis manusque vestras
- non horrebitis admovere nobis,
- Commendo tibi me ac meos amores,
- Aureli. Veniam peto pudentem,
- ut, si quicquam animo tuo cupisti
- quod castum expeteres et integellum,