Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cur non divitiis Croesum superare potis sit
  2. uno qui in saltu tot bona possideat,
  3. prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesque
  4. usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
  5. omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro,
  6. non homo, sed vero mentula magna minax.
  1. Saepe tibi studioso animo venante requirens
  2. carmina uti possem mittere Battiadae
  3. qui te lenirem nobis, neu conarere
  4. tela infesta mihi mittere in usque caput,
  5. hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
  6. Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
  7. contra nos tela ista tua evitamus amictu:
  8. at fixus nostris tu dabis supplicium.